JOAN. HEN. MEIBOMII
DE FLAGRORUM USU
IN RE MEDICA ET VENEREA.
En accipe sis tandem, amicissime Cassi,
quem ex vino tibi debeo, de flagrorum in re
veneria usu et quo porrò res ipsa nos traxit,
de præcipuo lumborum renum que officio discursum[88].
Eum enim pollicitus tibi nuper
fui, cum apud communem utriusque nostrum
amicum Cl. Martinum Gerdesium Illustrissimi
Principis tui Consiliarium, ac Collegam tuum
in cœna una essemus. Primum autem, quâ occasione
vix memini, ad morborum curationes
verbera et plagas aliquando facere dixi ; quod
παράδοξον vobis videbatur. Id vero experientiâ
ita esse compertum, ego asserere, et
ad Medicos provocare, qui passim id doceant,
ac testentur. Maniacos, sanè jam olim Titus,
Asclepiadis discipulus (qui sub D. Augusto
vixit, ut in vitis Medicorum ostendi) lib. II.
de animâ, flagellis docuit coërcendos, ut sinistro
mentis judicio depulso resipiscerent.
Testis est Cælius Aurelianus, lib. I, tardar.
passion. cap. V. Ex amore melancholicos, aut
insanientes, si alia nihil prosint, non pauci
sunt, qui vapulare jubent ; sæpè etiam errore
discusso ad bonæ mentis frugem ipsos eo ingenio
reduxerunt. Rhases, lib. 1. Contin. cap. 4.
subindè ex Judæo, Medico celebri, et quem
in testimonium citat, τον έρωτομανη ubi alia nil
prosint, ligari jubet, et vapulare fortiter,
et pugnis percuti, id que vicibus repetitis,
si non statim subsequatur effectus. Cum una
hirundo, ut ait, ver non faciat.
Rhazi subscribit Ant. Guainerius, Pract.
tract. 15. cap. 8. Et Valescus de Tarenta,
Philonii, lib. 1, cap. 11, cujus verba ipsissima
hæc sunt : Si juvenis est, flagelletur
culus ejus cum verberibus, et si non sistit,
ponatur in fundo turris cum pane et
aquâ, donec veniam à sua insaniâ petat ; et
teneatur in disciplinâ.
Si Senecæ credimus, lib. 6, de benefic.
cap. 8, quorundam flagellis quartana discussa
est : ob atri forte lentique humoris ex flagellatione
incalescentiam, et dissipationem
ex motu, ut non ineptè conjicit J. Lipsius,
in comm.
Medicos alios gracilium corpora, ut pinguefierent
et incrassarentur, virgis verberari
voluisse, auctor est Hier. Mercurialis, lib. 4.
de arte gymnast. cap. 9. et mangonum exemplis,
id fieri posse, jam pridem ostenderat
Galenus. Meth. Med. lib. 14, cap. 16. Carnem
enim ita elevari, arque ad eam alimentum
attrahi certum est. Membra insuper resoluta
urticarum virentium fasciculis flagellari
solere, ut calor sanguisque in partes penè
emortuas alliciantur, in vulgus notum est :
Quas plagis ferulæ insuper cædendas Themison
voluit, lib. 1, tardar. passion. apud
Cæl. Aurelianum, lib. II. Chr. Cap. 1.
Elidæus Paduanus, Consil. Med. 282, ad
faciliorem variolarum eruptionem tenella
etiam, et innoxia infantium corpora, urticarum
earundem incussu converberare non
veretur. Monstro ferè simile est, quod de
verberum usu in alvi obstructione refert
Thomas Campanella, ordinis Prædicatorum
Monachus, quem Neapoli Campaniæ olim
novimus. Is Medicinalium, lib. III, cap. 5,
art. 12. Princeps Venusiæ, inquit, Musicâ
clarissimus nostro tempore, alvum deponere
non poterat, nisi verberatus à servo ad id
adscito. Addit, posse hoc metui dari, cogenti
spiritum ad interiora ; quod nunc non disputo.
Esse verò, qui in venerem virgarum plagis
stimulentur, aut in libidinem verberibus accensi
despument, partemque illam quâ viri
sumus, ad flagelli numeros sonosque insurgere ;
hoc illud erat quod asserenti mihi tam
facilè credi non posse putabas. Faciam tamen
ut id credas, mi Cassi, ubi testimoniis
auctorum non proletariorum, non vice simplici
id usu venisse ostendero, atque argumenta
insuper dixero rationesque, ob quas
fieri id ita potuisse, vel alii putarint, vel ego
existimem. Nec tamem nunc de urticarum viridium
in inguina incussibus verborum multum
faciam. Iis enim brevitatem virgæ virilis, si
sterilitas ob eam metuatur, emendari, virgamque
magnificari, adfirmat Menghus Faventinus,
Pract. part. II. cap. de passion.
memb. generat. Iisdem languentem aut sopitam
Venerem excitari, vel Petronius tuus
docere te poterit. Apud eum Eucolpio. « Funerata
erat pars illa corporis, qua quondam
Achilles fuerat et frigidior rigente bruma confugerat
in viscera mille operta rugis, lorumque
in aquâ, non inguen erat ; » ut verba
sonant auctoris. Huic cum Enothea, Priapi
Sacerdos promisisset, fascinum tam rigidum
reddituram, ut cornu ; nasturtii succum cum
abrotono miscet, perfusisque ejus inguinibus,
viridis urticæ fascem comprehendit, omniaque
infrà umbilicum lentâ manu cædit.
Ego de verâ fortique flagellatione, tecum
acturus sum, deque eâ primùm nunc audiemus
Joan. Picum, Mirandulæ Comitem, qui
seculo abhinc uno ac dimidio vixit. Is lib. 3.
contra Astrologos, cap. 27. de familiari quodam
suo. « Vivit adhuc, inquit, homo mihi
notus, prodigiosæ libidinis et inauditæ. Nam
ad Venerem nunquam accenditur, nisi vapulet.
Et tamen scelus id ita cogitat ; sævientes
ita plagas desiderat, ut increpet verberantem,
si cum eo lentius egerit, haud compos
plenè voti, nisi eruperit sanguis, et innocentes
artus hominis nocentissimi violentior
scutica desævierit. Efflagitat miser hanc operam
summis precibus ab eâ semper fæminâ
quam adit, præbetque flagellum, pridiè sibi
ad id officii aceti infusione duratum, et
supplex à meretrice verberari postulat :
à quâ quantò cæditur duriùs, eò ferventiùs
incalescit, et pari passu ad voluptatem
doloremque contendit. Unus inventus
homo, qui corporeas delicias inter cruciatus
inveniat ; et cum alioquin pessimus non sit,
morbum suum agnoscit et odit. Hæc Picus ;
ex quo rei meminêre Joan. Nevizanus, Silvæ
nupt. lib. 1. num. 130. Thom. Campanella,
loco adducto. Quod si animi non fallor, idem
etiam cum Pici hoc familiari ille fuit, cujus
Cælius Rhodiginus mentionem facit lect. antiq.
lib. II, cap. 15, et ex Cælio Andreas Tiraquellus
in lege connubiali 15, num. 5. Ita
autem Cælius :
« Non multis ante annis vixisse quemdam
in veneriis non gallinaceæ salacitatis, verùm
ingenii stupendi maximè, quodque vix
impetret fidem, ex adjuratissimis compertum
est : qui quò pluribus affectus fuisset plagis,
eò impetuosiùs ardentiùsque in concubitum
ferebatur præceps. Fuit omninò mira res :
nescires utrùm affectaret avidiùs verbera, an
coïtum : nisi quod illorum mensurâ libidinis
voluptas constabat. Proindè extentis precibus
difflagellari exposcebat pridiè quàm id pateretur,
flagello aceti asperitate obdurato.
Quod si converberator lentiùs agere fortè
visus, velut exstimulante rabie, conviciis
incessebat : nec factum sibi satis arbitrabatur,
ni inter cædendum sanguis se ostendisset.
Unus, opinor, mortalium inventus, qui eodem
impetu in supplicium ferretur, ac delicias :
quique inter tormenta, sensuum titillationes,
ac æstuantem pruritum vel expleret, vel incenderet. »
Accedat his alius consimili naturâ
præditus ex Othone Brunfelsio medico
celebri : quem is, in Onomast. Med. in verbo
coïtus, apud Monachiam, Bavariæ Ducum
sedem, suo tempore vixisse, et cùm uxore
res mariti agere nequiisse, nisi acriter antè
flagris concisum, testatur.
Addo[89] exemplum, quod dum Lubecæ
hic ago, contigit. Civis quidam Lubecensis,
butyri et caseorum propolâ, in plateâ habitans,
quæ à molendinis nomen invenit, præter
alia facinora ob commissum adulterium
ad magistratum delatus, caussâque cognitâ
urbe excedere, ac solum vertere jussus fuit.
Meretricula, cui is adsueverat, coram Senatoribus
judicio criminali præfectis, quos vulgò
die Gerichts Herren vocant, confessa est,
nunquam illum acrius, quàm virgis prius secundum
dorsum ab se difflagellatum, arrexisse,
et virum se præstitisse : officio verò
peracto, nisi denuò flagris cœsum, vix ultrà
quidquam patrare potuisse. Adulter ipse idem
primò quidem negare : seriò tamen et severè
interrogatus, non inficias ire. Testes do ipsos
judicii criminalis id temporis Senatus nomine
præfectos, Thomam Storningium, et Adrianum
Mollerum, amicos meos, etiamnum, ut
nosti, superstites. Pauci insupersunt anni cum
in primariâ confederati Belgii urbe, vir in
non parvâ dignitate constitutus venerique
ad modum deditus deprehensus fuit cum mulierculâ
quadam consuevisse ; cum quâ tamen
nisi flagellorum ictibus excitatus, vix aliquid
patrare potuerit. Hic verò re ad magistratum
delata, officio motus, pœnam dedit lasciviæ,
diù que
Hæc fuit in toto notissima fabula vulgo.
Quibus exemplis, cum fidem, ut puto,
derogare nec velis, nec possis ; videamus nunc
tandem an aliqua monstrosæ hujus rei, ut
videtur, reddi possit ratio. Si Astrologos
consultum eas, rem omnem illi in astra referent,
et cœlum accusabunt, quod peculiari
occultoque influxu peculiarem ejuscemodi
ac prodigiosam fere naturam hominibus
aliquando conciliet. Damnatam nempe
dicent, ut Picus ait, in hominis geniturâ
Venerem, atque adversis ut alio modo minantibus
radiis flagellatam, qua de re pluribus
edocere nos satagit Franc. Junctinus, de judiciis
nativit. cap. 6. Verùm cum cœlum et
astra caussæ sint universales et quæ tam
particulares effectus in uno atque altero individuo
caussare nequeant, rejicit eas non
immeritò Picus, et causam proximiorem
quærit. Putat autem eam in familiari suo
fuisse consuetudinem. Ita enim in narratione
illa pergit : « A quo, diligenter tam insolitæ
pestis caussam cum sciscitarer ; à puero, aïebat,
sic adsuevi. Et me rursus consuetudinis
caussam interrogante, educatum se cum pueris
scelestissimis, addidit, inter quos convenisset
hæc cædendi licentia, quasi pretio
quodam, mutuum sibi vendere flagitiosâ alternatione
pudorem. »
Ejusdem est sententiæ Cœlius, Pici ut historiæ,
ita et opinionis in caussâ adsignandâ
transcriptor ; cujus hæc verba : « Quod nec
mirum minus est, non latebat hominem flagitii
inusitata species, seque in eo execrabatur,
ac sibi ipsi erat infestus. Cæterùm consuetudine
depravatâ amplius prævalente, utebatur vitio,
et improbabat. Irroborârat verò ea, radicesque
egerat altiûs, quod ita erat assuetus puer,
communicatâ stupri fœditate inter æquales,
plagarum allectatione. Documento inde præsigni,
quantum moribus inolescendis educationis
possit ratio. Hæc illi. Ego verò non
nego, consuetudinis vim esse magnam ; ac
ferè in naturam eam abire, pridem me docuit
Aristoteles, lib. de memor. et reminisc.
cap. 3. et lib. 7. Ethic. cap. 10, et
notavit Ennius ubi ait :
Usus longus mos est, ac meditatio crebra,
Hunc tandem assero naturam mortalibus esse.
Eleganterque ostendit Galenus, quantam
vim et potentiam consuetudo in omnibus rebus
habeat, lib. de consuetud. cap. 2 et 3,
alteramque naturam vocat, lib. 2 de temper.
cap. 4 et lib. 3 de simplic. cap. 18. Fortè
etiam in Cœlii illo, aut Pici exemplo, successu
temporis consuetudo aliquid ad rem
facere potuit. At in altero Brunfelsii, aut
quod ego commemoravi, caussa illa non procedet.
Et cur alii ejusdem sodalitatis pueri,
cum Pici familiari idem non passi sunt ? inquit
Thomas Campanella superius adducto
loco. Consuetudo enim particulariter tantùm
aliquid caussat, atque in uno aut altero saltim
individuo. Neque omnes isti quos recensuimus,
ab ineunte ætate flagitiosâ illâ alternatione
pudorem sibi invicem vindidisse
aut flagris in Venerem primis ab annis se
invitasse, verisimile est. Gratulamur nos
Germaniæ nostræ, quod scelera ista perversæ
Veneris, et puerorum contumeliæ,
aut mutuæ alternæque marium inquinationes
in ipsâ ferè ignorentur, aut ab aliquo fortè
perpetratæ (si tandem exemplum reperias)
severè flammis ultricibus puniantur. « Nihil
tale novere Germani : et sanctius ad Oceanum
vivitur, dicebat olim de majoribus nostris
Quintilianus, Declamat. Pro milite
Mariano, cujus pudicitiam tentaverat Tribunus ;
quâ de re plura diximus in Comment.
ad jusjur. Hipp. cap. 18.
Cum itaque nec astra, nec sola consuetudo
in caussa sint, ob quam flagra libidinem
concitent, videamus porro, num alia
quæpiam subesse queat ; quam ut investigemus,
utique paullo altius nobis res fuerit
arcessenda. Sciendum igitur, flagellationem
istam, virgarumque incussus, non alibi quam
in dorso factos : quod et meretricula Lubecensis
illa confessa est, et de cæteris æquè
certum est. Neque enim partes illæ, quibus
viri sumus, virgarum flagra et quidem ad sanguinis
eruptionem, ferre queunt : et communiter
flagra tergo sive dorso incutiuntur.
Dorsi autem potissimam partem absolvunt
lumbi. Pars nempe illa corporis, cujus fundamentum
sunt quinque vertebræ, quæ post
thoracis vertebras locatæ, ad os sacrum continuantur.
Has musculi, et cum adipe cutis
extrinsecus tegunt, intrinsecus musculi succingunt,
quos Græci ψόας appellant. Iis porro
incumbunt renes, dexter et sinister, unus
in quoque latere, et quatuor ferè vertebrarum
spatium suâ magnitudine occupant ; ac
venæ cavæ arteriæque magnæ annectuntur.
Tam à venâ autem cavâ, quam arteriâ magnâ,
et insignia renes in se recipiunt vasa,
quæ emulgentia vocant ; uterque nempe
utrinque vas unum ; venam et arteriam : quæ
per ramos deindè in ipsam eorum substantiam
variè disperguntur. Dextra parte
venæ cavæ, sub ipsa emulgente, oritur seminaria
vena dextra, et eodem loco ex arteriâ
magna, arteria seminaria utraque ad
testiculum dextrum descendens. Parte sinistrâ,
arteria seminaria ex magnæ arteriæ
trunco, vena verò seminaria ex sinistrâ venâ
emulgente profectæ, sinistro testiculo inseruntur.
Nec desunt nervi, qui ex spinalis
medullæ portione, in prædictis vertebris
contenta, ad renes mittuntur, nec in eorundem
tantum tunicas, sed substantiam quoque
pertingunt. Ex ipsâ demum cavitate renum,
ureteres producti vesicæ implantantur.
Hæ partes omnes, ut unâ lumborum
apellatione venire possunt : ita unum communemque
etiam iis usum adsignari par erat,
ut rectè statuit Marsil. Cagnatus, Variar Lect.
lib. 4, cap. 7. In singularum quidem partium
usum, ossium, musculorum, renum,
vasorumque, sat accuratè anquisivere auctores,
at quem in commune omnes conferant,
insuper habuerunt investigare. Cagnatus
omnes, quemque tamen suo modo, semini
tum elaborando, tum ipsi generationis
operi perficiendo, quod naturalissimum vocat
Philosophus, lib. 2. de An. text. 35,
dicatos censuit. Neque aliò videntur inclinare
Hieron. Montuus Pract. part. 1, lib. 4,
cap. ult. et è jurisconsultis vestris Andr.
Tiraquellus, L. Connub. 15, num. 40, 41, 42.
Atque id quidem non immeritò, nec temerè.
Tale quid enim et lumbis, et renibus, ac
lateribus, tum sacræ litteræ, tum antiquitas
omnis, sivè sacros, sivè profanos scriptores
consulas, unanimi consensu jam olim attribuerunt.
Et sacræ quidem litteræ opus generationis
lumbis non uno in loco deferunt,
ut Genesios, cap. 35. vers. 11. Reges de lumbis
tuis egredientur ; et apud Apost. Epist. ad
Hebr. cap. 7, vers. 5. Filii Abraham, dicuntur,
egressi de lumbis ejus ; et vers. 10, Levi
in iisdem fuisse dicitur. Unde Basilius magnus
comment. In Esaïæ cap. 16 in plerisque,
inquit, scripturæ locis, lumbus sumitur pro
genitalibus membris et Origenes, dum Homil.
1, in illud Psal. 37, v. 8. « Lumbi mei
impleti sunt illusionibus : commentatur ; in
lumbis, inquit, humanorum seminum receptaculum
esse dicitur, ex quo illud genus indicatur
peccati, quod per libidinem geritur.
Et proverbium est apud Hebræos, ut lumbos
præcingere, aut succingere, dicant pudicitiam
servare et à libidine sibi temperare ;
Hoc respectu Jehovah ad Jobum, Jobi C.
38, v. 3 et C. 40, v. 2. « Accinge sicut vir
lumbos tuos, h. e. sicut vir fortis restringe
luxuriam : ut in iis sit, inquit Isidorus, Orig.
lib. 11, cap. 1, resistendi præparatio, in
quibus libidini est usitata dominandi occasio.
Confer Suidam in voce Psoa.
Huc trahit D. Hieronymus Comm. in Nahum,
illud prophetæ c. II. v. 1. contemplare
viam tuam, conforta lumbos, robora virtutem
valdè. Uti et illud de Joanne Baptista, Matth.
c. 3. v. 4. « Habuit zonam pelliceam circà
lumbos suos. » Quem proindè nos imitari jubet
Gregorius Nazians. Orat. 42. et Nicetas in
comment. ibid. Neque aliter intelligendus
Esaïas, cap. 32. vers. 11. Jeremias, cap. 1.
vers. 17. D. Paulus ad Ephes. c. 4, vers. 14.
Neque Salomo, qui de muliere forti et pudicâ
ait : Accinxit fortitudine lumbos suos. Proverb.
ult. vers. 17. Apud D. Petrum verò
Epist. 1. cap 1. vers. 13. succinctum esse
lumbos mentis, est luxuriam à cogitationibus
arcere, ait Montuus loco laudato. Fallor
etiam, an et Romani huc oculum intenderunt ?
quando cinctum esse, modestiæ, disciplinæ,
modestique animi putarunt argumentum, discinctum
verò mores dissolutos notare : quâ
de re plura dixi in Mœcenate. Hodiè in Gallis
moris est, ut iis, quibus Apollinaris laurea
tribuitur, fasciâ sericiâ, tanquam insigni quopiam
lumbi succingantur. Eo Franc. Ranchinus
Comm. in Jusjur. Hipp. castitatis neccesitatem
in Medicis notari censet ; Zonam enim
renum coërcitionem indicare, et effrenatæ
lumborum cupiditatis abstinentiam. Hinc Dianam,
castitatis Deam semper zonam gestare
ab antiquis creditum : Hinc zonam solvere
in verbis esse nuptis, et virginitatis imminutionem
notare. Et rectè Aëtius, Tetrab. 1.
serm. III. cap. 8. Veneris usum nocivum esse
ait illis, qui lumbos aut renes habent imbecilles,
atque idcircò Elumbes dicuntur. De iis
est proverbium apud Eustathium in navium
catalogo.
ὀσφὺν κατηγώς, ὥστε Μύσιος ὄνος
Lumbos solutus, tanquam asellus mysius :
quod Hadrianus Junius, cent 6. ad. 48 explicat
de mollibus, effeminatis et elumbibus. Nec
aliam ob causam Petronio in Satyrico lumbi soluti,
sunt Venere enervati. Sed et podagricum
se esse, inquit, lumborumque solutorum, omnibus
dixerat. Tales Catullo Epigr. 16. sunt ;
Qui duros nequeunt movere lumbos.
quibus opponit Martialis lib. 5. Epigram. 79.
Lascivos docili tremore lumbos.
Et Auctor Carminis liberi fluctuantes lumbos.
Carm. 18.
Ecquando Theletusa circulatrix
Crissabit tibi fluctuante lumbo.
Fluctuare enim est crebrò moveri, et ad exemplum
fluctuum inquietari. Græcis est ῥικνοῦσθαι,
Latinis crissare. Indè ρίκνωμα impudicæ
saltationis genus. Quale est quod nostris
hodiè moribus il Bergamasco vocamus et non
nisi à personatis desaltari solet. De illo Juven.
sat. II.
Plausu que probatæ
Ad terrum tremulo descendunt clune puellæ.
Arnobius libro 2 « lasciviens multitudo incompositos
corporum dissolveretur in motus,
saltitaret et cantaret, orbes saltatorios verteret
et ultimum clunibus et coxendibus sublevatis,
lumborum crispitudine fluctuaret. »
Vide in epistolis græcanicis epistolam Megara
ad Bacchidem de Thryallide, si lubet.
Et respicit huc Persius Sat. 1, ubi de lascivis
versibus, et quæ libidinantem pruritum
auditoribus excitant, ait :
Cum carmina lumbum
Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.
Et Juvenalis Sat. 6, de tibiis Sacerdotum
Bonæ Deæ :
Nota Bonæ secreta Deæ, cum tibia lumbos
Excitat, et cornu pariter vinoque feruntur.
Quare etiam Isidorus loco adducto lumbos
ob libidinis lasciviam dicto vult, quod viris
caussa corporeæ voluptatis in ipsis resideat.
Nicolaus Perottus, in Cornucop. planius
à lubidine seu appetentiâ deducit. Esse enim
lumbos à lubendo, insertâ M. litterâ, quod
sæpè usu venit. Ita « cumbo à cubo, à pago,
pango, à frago, frango, » ait doctissimus
Matth. Martinius, in Lexico Etymol.
Atque ut lumbis, ita et renibus, lumborum
parti, et quidem principi, si conformationem
spectes, idem officium tribuitur. Hos
enim ad generationis officium facere lib. II.
Reg. innuitur, cap. 7, vers. 12. Filius qui
egreditur de renibus tuis.
Undè Tertullianus lib. de carnis resurrect.
vocat renes conscios seminis.
Hesychius Presbyter, quem corruptè Isicium
vocant, Comment. in Levitic. lib. 1
« Renes, inquit, sunt coïtalium seminum
ministeria : et mox : in renibus coïtalis operationis
sunt semina. »
D. Augustinus enarrans Psalmi 7, v. II,
scribit nomine renum delectationes Venerias
intelligi. D. Hieronymus Comm. in Nahum
Prophetæ, c. II. « Omnia, ait, opera, quæ
ad coïtum pertinent, renum appellatione
venire, » quod ferè repetit Comm. in Ezechiel.
c. 16.
Verba insuper illa Jeremiæ, c. 17, vers. 10,
et Apocalyps. c. II, vers. 20, scrutans renes
et corda ; Nicolaus Lyra explicat : « examinans
et puniens concupiscentias et cogitationes
malas. Per cor nempe cogitationes,
per renes in sacris litteris concupiscentiæ
intelliguntur. Itaque Psalmog. Ps. 26, v. II.
Deum rogat, ut renes ipsius et cor urat ;
et ex ipso Ecclesia in Hymno illo. « Ure igne
sancti Spiritus, renes nostros, et cor nostrum,
Domine ; ut tibi casto corpore serviamus,
et mundo corde placeamus. »
Et communiter Theologi per id, quod
Exodi 12, vers. II, præcipitur iis, qui agnum
paschalem comedebant, ut renes accingant,
intelligunt refrænationem libidinis. »
Ausonius renibus uti, usurpavit pro libidini
indulgere, Epig. 13. Utere rene tuo. Et
vulgò joculari sermone nostratibus renes
purgare dicuntur, qui Veneri litant.
Quæ causa est, cur Hippoc. lib. de morb.
int. Aristoteles, Prob. sect. 6. Probl. II.
Galenus lib 6. Epid. Comm. 6. Aëtius Tetrab.
1, serm. 3, c. 8. Avicenna lib. 3 fen.
8 tract. II, c. 11, plurimique Medicorum
alii, Veneris usum nimium renibus obesse
nos docuerunt. Hinc est, quod renes olim
Veneri dicati erant.
Fulgentius enim lib. 3 Mytholog. in fabulâ
Peleï et Thetidis, ex Democriti Phisyologiâ,
memor libro refert Ethnicos, quod singulas
partes in homine singulares Deos obtinere
putarent, Jovi caput, Junoni brachia, Minervæ
oculos, Neptuno pectus, cinctum
Marti, renes Veneri, Mercurio pedes adsignasse.
Quod si etymologiam denique nominis et
originationem inquisieris, Varroni, Romanorum
doctissimo, ut vocat Quinctilian. Instit.
orat. lib 10, cap. 1, renes dicti fuere
ἀπὸ τοῦ ῥέειν, quasi rivi ab his obscœni humoris,
puta seminis, oriantur, si Lactantio credimus,
lib. de opific. Dei c. 14 et Isidoro,
Orig. lib. 11, c. 1. Neque est, ut per obscœnum
humorem urinam intelligas, quod
quibusdam placere video. Explicans enim
Varronem Isidorus, venæ et medullæ, inquit,
tenuem liquorem desudant in renibus
qui liquor rursus à renibus calore Venereo
resolutus decurrit : quod de urina nemo sanus
dictum adserat.
Et Hebræi renes à concupiscentia appellant
duplici voce hebraicâ quæ significat, efflictim
cupere. Et quia renes in lumbis ad latera sunt
siti, hæc etiam ad Venerem et opus generationis
facere, creditum fuit.
Hinc apud Ovidium lib. 1, Amor. El. 8,
pudicissima illa fœminarum, ut credebatur,
procorum vires probatura, et robustum latus,
arcum ipsis proponit, jubetque
νευρὴν ἐντανύσαι.
Penelope vires juvenum tentabat in arcu :
Qui latus argueret, corneus arcus erat.
Nec inficias it Penelope ipsa, in Carmine libero,
Epig. 69 ad procos.
Nemo meo melius nervum tendebat Ulisse :
Sive illi laterum, seu fuit artis opus.
Qui quoniam periit, modovos intendite, qualem,
Esse virum sciero, vir sit ut ille meus.
Undè experiri latus Martiali. Lib. 7,
Epig. 57, est Veneris periclitari vires.
Hinc El. 10 Ovidio lib. 2, Amor. lateri vires
dare, est concitare in libidinem.
Et lateri dabit in vires alimenta voluptas.
Et Apuleio lib. 8, industria laterum est
potentia in rebus Veneriis : Fortissimum, ait,
adducunt rusticanum, industriâ laterum atque
imis ventris bene preparatum.
Juvenali verò et Ovidio lateri parcere, est
à Venere temperare. Ita enim ille de Catamito,
Sat. 6.
. . . Nec queritur, quod
Aut lateri parcas, nec quantum jussus anheles.
Hic verò, lib. 2, de arte :
Et lateri ne parce tuo : pax omnis in illo est.
Contrà Martiali lib. 11, Epig. 105, latus
rumpere est Veneri nimiam operam dare :
Et juvat admissâ rumpere luce latus.
Et lib. 12, Epig. 98.
Rumpis, Basse, latus, sed in comatis.
Item Tibullo, aut si quis alius est auctor,
in Iambis ad Priapum.
Et inquietus inguina arrigat tumor,
Neque incitare cessat usque dum mihi
Venus jocosa molle ruperit latus.
Petronius in Satyrico dixit latus convellere.
Timebam, inquit, ne frater latus convelleret.
Alibi etiam latera invalida, emerita,
exfututa, defecta, et defessa, sunt Venere
exhausta. Ovid. Amor. lib. 3, Eleg. 10.
Vidi ego cum foribus lassus prodiret amator.
Invalidum referens, emeritumque latus,
Catulus, Epigr. 7.
Cur non tam latera exfututa pandas ?
Priapus in Carmine libero, Epig. 15.
Ipsi cernitis : ex fututus ut sim,
Confectusque, macerque, pallidusque,
Defecit latus, et periculosam
Cum tussi miser expuo salivam.
Suetonius in vitâ Caligulæ c. 36. Valerius
Catullus, consulari familiâ juvenis, stupratum
à se Caligulam, ac latera sibi contubernio
ejus defessa, vociferatus est.
Apuleius lib. 8. Diù vivas et Dominis placeas,
et meis jam defectis lateribus consulas.
Ex quibus omnibus tam clarè liquet, ut Plauti
verbis hic utar :
Quam solis radii olim, cum sudum est, solent.
Neque novam esse opinionem, aut nuper
natam, sed fundamentum habere in unanimi
totius antiquitatis consensu, sacrarum etiam
litterarum testimonio firmatam, lumbos, lumborumque
partes, renesque ad generationis
opus facere. Communis autem sententia, seu
Doctorum opinio, ut jurisperiti tui loquuntur,
Cassi, non potest totaliter esse falsa. Et
probabilia sunt, inquit Aristoteles lib. 1, Topic.
cap. 1. Text. 7, « quæ ita esse videntur
aut omnibus aut plurimis, aut certè sapientibus ;
atque iis, vel omnibus, vel plurimis,
vel iis, quorum spectata et perspecta
sapientia et qui hoc nomine clari et illustres
sunt. » Quæ itaque ei rei subsit ratio, operæ
pretium nunc porrò fuerit inquirere. Simul
enim et caussam invenerimus, ob quam lumbis
inflictæ plagæ et flagrorum verbera, libidinis
sint incentivum.
Cagnatus quidem, et qui ipsi favere videtur,
Montuus, rem omnem lumbis tribuit,
quatenus ex iis constituntur partibus, quas
paullo antè recensuimus. Ex vertebris nempe,
musculis, renibus, venis, arteriis, nervis. Ita
tamen ut venis nimirùm et arteriis seminariis
principatum tribuat, ut quæ et materiam
semini præbeant, albescentemque humorem,
qui vel semen jam sit, vel mox futurus,
in se contineant, et à se ad testes amendent.
Atque ab hoc humore, in venis arteriisque
turgente, seminis projiciendi prolubium
ait excitari, et pollutiones nocturnas
caussari, in iis præsertim, quibus ob decubitum
dorsum vasa illa incalescunt. Bartholomæus
Montagnana Consil. Med. 37 et Nemesius
Philosophus, lib. de nat. hom. c. 27,
renibus, parti lumborum, rem totem transcribunt,
quod et Joh., Matthæus facit, Quæst.
Med. 90. Garyopontus, medicus Ladinus,
sequioris tamen ævi, lib. 3. Pract. c. 34,
et nuper Cl. Dan. Sennertus, Præceptor
olim noster, et amicus, dum in vivis erat,
honorandus, Pract. lib. 3, part. 7, Sect. 1,
c. 1. Petrus Laurenbergius in procestriis annotationibus
anat. lib. 1, cap. 4, et colleg.
anat. disp. 6, th. 17, et noster tandem Gasparus
Hoffmannus, Inst. med. Nec tamen
omnes illi eodem modo rem explicant.
Barthol. Montagnana quidem, examinans
Avicennæ locum, lib. 18, fen. 3, c. de renibus
et ren. calc. Subtiliter, aït, memorandum
est, propter quid renum debilitas
ab Avicenna dicatur causa defectus coïtus.
Et postquam dixisset, materiam seminalem
perfectionem adæquatam indipisci à testium
temperie et facultate, subjungit ; materiam
eamdem necessum habere prædisponi in membris
superioribus, in quibus potentior sit vis
digestiva, ut in hepate et renibus : in illo
nempe remotius, in his proximius. Et prohindè
concludit, impossibile esse semen verum
generari, nisi membra illa, hepar nempe
et renes, sint debitè complexionata et organizata
in complexione et unitate suâ.
Nemesius verò salsedinem tantùm quamdam
à renibus ad testes transmitti putat, quæ appetitum,
aut pruritum potius, in genitalibus
excitet, atque ita suo quodam modo
ad Venerem faciat. Renes, inquit, sunt sanguinis
purgamina, et ad coïtum fiunt causa
appetitus. Nam venæ quæ in geminos delabuntur,
per renes transmeant, et illinc acorem
quemdam hauriunt appetitum irritantem
eo modo quo sub cute genitus acor pruritum
facit ; et quò geminorum pulpa cute est mollior,
eò magis illi ab acore lancinati, furiosam
ad egerendum semen irritant cupidinem.
Neque aliud innuunt Isidori verba paullò
antè adducta. Atquæ eadem ferè est Jo. Mathæi
sententia, nisi quod reni sinistro hic plus
tribuat, quam dextro. « Vena enim seminalis
sinistra, inquit, emulgenti juxtà renem
sinistrum implantata, sanguinem multa salsedine
aquosa dilutum ad excitandam ὁρμὴν
et generationis stimulum subministrat. » Laurenbergius
in procestriis quidem in genere
saltim renes ad generationem facere affirmat.
In diputatione autem, quam dixi, non alio
ferè modo se explicat, quam Matth. Garyopontus.
Ait renes naturâ musculosos
esse, et nervos ipsorum inhærere cavernis,
quæ genicale semen contineant. Vim nempe
σπερματοποιητικὴν ipsis renibus tribuit, atque
ita tribuit : ut quodam modo in illis semen
elaborari et contineri credat. Quæ sententia
etiam est Cl. Sennerti, quamvis hic longè
aliâ ratione eam proferat, et dilucidius mentem
suam explicet, ac proximius ad αὐτοψίαν
Anatomicam, quam Garyopontus qui non
valdè ejus videtur fuisse peritus. A renibus
nempe non stimulum saltim partibus genitalibus
communicari, sed semen ipsum in iis
elaborari, atque ab iisdem porrò transmitti
censet Sennertus, quem sequitur Hoffmannus.
L. C. Idque ex eo primùm Sennertus colligit,
quod renes peculiare parenchyma habeant,
à cordis substantia, ut adparet, non multùm
differens, aut hepati potius simile, ut
vult Aretæus, lib. 2, de morb. diut. c. 3.
Peculiari autem parenchymati, quæ Galeni
est maxima, lib. 6 de decretis Hippocr. et
Plat. peculiaris vis sanguinem elaborandi,
ut cæterorum viscerum parenchyma, denegari
nequit. Et latè probat medicus Kariesatos,
Joan. Beverovicius, lib. de calculo
renum et vesicæ, cap. 2. Deinde, cum vena
emulgens venarum omnium à venâ cavâ prodeuntium
sit maxima, et plus sanguinis renes
advehant, quam iis requiratur alendis : arteria
insuper amplior sit, quam seroso humori
depurando sit opus, verisimile esse credit,
naturam, quæ nihil frustra facit, vasa illa
tantâ amplitudine numquam efformasse, nisi
peculiarem finem spectasset. Quem quidem
finem non alium esse concludit, quam sanguinis
arteriosi ad renes delationem ut in
ipsorum substantia cum sanguine venoso
mixtus, et alteratus, semini generando materiam
suppeditet, ad testes deinde transmittendam.
Maximè Sennerti sententiam illud confirmat,
quod pro diversâ conformatione renum
et vasorum renalium, in quibus aliàs valdè
ludere solet natura, alii aliis, proniores
sunt in libidinem, et ad perpetrandam magis
fortes. Exempla habemus apud. Salom. Albertum
in observationibus et Joan. Riolanum
Antrop. lib. 2, cap. 27, qui Eorum libet cadaver
masculum secuit hominis ultimo supplicio
ob facinora affecti, in quo uterque se
reperiisse scribit tres emulgentes in dextrum
renem, venas verò spermaticas in utroque
latere ex emulgentibus descendentes. Salom.
Albertus ex hoc rectè colligit uberiorem seminis
proventum et salacitatem inexhaustam,
quaque vix satiari potuerit : dequâ hominem
ipsum etiam paulò ante supplicium aït conquestum
fuisse. Riolanus suum scribit totum
in Venerem fuisse pronum, atque ob Trigamiam,
quod tres viventes haberet uxores,
strangulatum. Adde Philipp. Salmuth. Obs.
Med. cent. 1. Obs. 23, qui duos ob rem veneream
valdè infames secuit, in quorum posteriori
renes maximi, ut ternos, immò quaternos
alios humanos æquare possent. Pergit
Sennertus et quærit, qui fiat, nisi sententia
hæc admittatur, quod sapor ille, ac odor,
qui in animalibus pluribus non castratis, per
universum corpus diffunditur, maximè tamen
in renibus percipiatur, ac potissimùm in animalibus
adultis ; in novellorum ac teneriorum
renibus, dum nondum fœminas ineunt, non
reperiatur ? addit præterea ex Oribasio lib.
6. Collect. c. 38, ex retento semine renes
male affici ; inter calidorum renum signa à
Medicis recenseri propensionem ad libidinem,
somnia libidinosa, et nocturnas in somno pollutiones ;
qualitates insuper seminis ex renum
constitutione Practicis deduci. Quemadmodum
et renes calidos indicat prompta libido
et salacitas, renes frigidos Veneris nullum
ferè desiderium et appetentia.
Denique in gonorrhω lumbis ad renum regionem
pro semine imminuendo aut alterando
remedia adplicari, ex Aretæo docet, lib. 2
Chron. c. 7, et Alex. Tralliano lib. 9. c. 9.
Atque huic Sennerti sententiæ probandæ,
adde quod Plinius habet, lib. 34, c. 18. Plumbum,
alligatis lumborum et renum parti laminis,
frigidiore naturâ inhibere impetus Veneris :
additque exemplum : Calvum Oratorem
vasa Veneria sponte naturæ erumpentia,
usque in morbi genus, his laminis cohibuisse.
Adde Galenum lib. 5, de tuendâ valet. c.
ult. lib. 6. de loc. adf. c. ult. et lib. 14,
meth. med. c. 7, qui athletas similiter ad
pollutiones nocturnas inhibendas, et Veneris
impetus compescendos, laminas plumbeas adhibuisse
scribit, et lumbis ceratum ex simplici
rosaceo, cum aquâ frigidâ subacto, applicasse
in priapismo. Cæl. Aurelianus. lib. 5.
Tardar. pass. cap. 5, præter laminam plumbeam,
spongias puscâ frigidâ infusas, ut loquitur,
circumdandas suadet.
Adde Aëtium, qui cum Theod. Prisciano,
lib. 2, c. 11, lumbis non tantum laminam plumbeam,
et refrigerentia adhibet, sed decubitum
etiam supinum damnat, ne partes lumborum
incalescant, et malum inde augeatur,
Tetrab. 1, serm. 3, c. 32 et 33.
Adde Oribasium, Synops. lib. 9. c. 39 et 40,
et Paullum Æginetam, lib. 3, c. 55 et 56,
quorum uterque idem statuit ; hic verò etiam
urinas cientia medicamenta, in gonorrhœa
prohibet, ne renibus in lumborum regione
positis noceant.
Nec latuit hæc res Avicennam, qui lib. 3,
fen. 18 cap. 9. inter signa renum extenuatorum,
et exoletorum, ponit defectum coïtus ;
et c. 11. caussam debilitatis renum inter alia
facit frequentiorem coïtum, et c. 13, ad debilitatem
renum corrigendam coïtus suadet
abstinentiam.
Nec ignoravit Aaron, Medicus celebris
apud Rhasen, lib. II. Contin. c. 5 qui aït :
Si erectio veretri fuerit debilis, erit caussa
ex hepate et renibus.
Et trahendus huc Aristoteles, qui animantia
alia, præter hominem, gonorrhœa non laborare
ideò putavit, quod in dorsum non decumbant,
Probl. sect. 10, pr. 18. Contrâ equi
generosiores, ubi ex insessoris subsultu lumbique
renesque incalescunt, pronâ libidine
feruntur in venerem. Nec videntur hanc rem
ignorasse matronæ Athenienses, quæ in
Thesmophorion festo (quando seorsim cubabant
à viris,
Perque novem noctes Venerem tactusque viriles
In vetitis numerabant,
ut Ovidius loquitur lib. II. Metam. Fab. 11.)
Ex ἁγνῷ Latini viticem et agnum castum
vocant, cubitus sibi sternebant. Vitex enim
ille frutex est, seu arbuscula, libidini restinguendæ
dicata. Igitur ejus folia dorso sibi
sternebant, ut eo modo vim seminis generandi,
libidinem concitandi in renibus, partibusque
vicinis morarentur. Historiæ meminere
Dioscor. lib. 1, c. 116. Plin. lib. 24,
c. 9. Galenus, lib. 6, de simpl. med. fac. Ælian.
de anim. lib. 9, c. 16.
Neque alia est caussa, ob quam renes
animalium, et præcipuè hirci, ad coïtum.
Atque ab Aëtio partes quæ sunt circà renes
Scinci, ad tentiginem fascini excitandam commendantur,
loco adducto c. 35. Nisi quod analogiam
quamdam habeant, et similitudinem
cum renibus humanis, ob quam juvare eos
credentur, et ad officium generationi destinatum
excitare. Quemadmodum et iis, qui
minus in venerem sunt prompti, inter alia
medicamenta, unguenta calida, non partibus
pudendis tantum, sed renum etiam regioni
inungenda, prescribi solent ; et diuretica valida,
ut cantharides, ac decubitus in dorsum
imperari ; ut et renes hoc pacto incalescant ;
et semen ac testes concitetur, ad qui in Venerem
frigidi languent, reaccendantur. Undè
Rhases lib. II. Contin. c. V. Quoties, inquit,
fricantur lumbi cum medicinis calidis,
veretrum crescet in erectione, et magnificabitur.
Et Misish Arabs, in Summâ apud eundem
Rhasen ; Calefactio dorsi, ait, subvenit ad
luxuriam : (h. e. facit irritandæ libidini) et
sicut infrigidatio ejus et dormitio super folia
frigida, diminuit luxuriam, ita calefactio auget
in luxuriâ mirabiliter. Ex quibus omnibus
primum hoc concludimus, facere quidem ad
Venerem exercendam lumbos, ut ex partibus
suis constituuntur, et cum primis venas et
arterias, ut quæ materiam ac spiritum deferant,
quod volebat Cagnatus ; præcipuum
tamen organum esse renum παρέγχυμα, cujus
beneficio semen primum incipiat elaborari,
perfici deinde porrò, et æquabilitatem indipisci
in vasis, quæ et Sennerti, ut patuit,
et nostra est sententia. Nec tamen de nihilo
est, quod Nemesius notabat cum Isidoro, et
Matthæus insuper et Laurenbergius, salsedinem
quandam, et serosam materiam simul
semini communicari et tentigini excitandæ
à renibus ad testiculos adimplaustrari, quod
verbi ac ipsâ in re usurpat Papias Grammaticus,
in Vocabulario.
Concludimus porrò, flagra dorso sivè lumbis
inflicta, quia partes semini generando dicatæ,
ac semen ad genitales partes deferentes, ab
iis incalescunt, in Venere excitanda, aut
libidine, multum posse. Undè non mirum
extincti illos pudoris bipedes libidinisque abominandæ
victimas, de quibus egimus, aut
alios nimiâ Venere exhaustos, lumborum
partibus defectis lumbisque solutis, à flagris
remedium quæsivisse. Horum enim incussu
partes refrigeratas verisimile est rursus incalescere,
ac materiæ seminali fervorem conciliari,
accedente præsertim partium verberatarum
dolore, qui facit, ut uberiùs sanguis,
spiritusque attrahantur ; donec calore
ipsis etiam generationis instrumentis communicato,
male feriatæ voluntatis desiderium
expleatur, et naturâ etiam invitâ, atque
ultra modum potentiæ suæ vi in flagitia adigatur.
Hæc mea est sententia, mî Cassî.
At inquies, illi quidem, de quibus tu
agis, abominandâ libidine exhausti, ut illicitam
Venerem continuarent, porròque in
eodem scelerum cœno se volutarent, remedium
hoc usurparunt. Quæris autem ; postquam
res ita habet, an non eodem non secus
ac medicamentis aliis, citrà crimen ac reprehensionem
uti is etiam possit, qui licitæ
quidem Veneri addixit operam, latera tamen,
et quæ præterea utramque hic paginam
implere debebant, languidiora experitur,
aut planè, ut Virgilii utar verbis, ex lib. 3
Georg.
Frigidus in Venerem senior, frustràque laborem
Jucundum trahit, et si quando ad prælia ventum,
Ut quondam in stipulis vanus sine viribus ignis
Incassum furit ;
ut creditricis etiam, non dicam debito, sed
nec τῷ interesse saltim sit solvendo ? Quidni,
verò amice Cassi ? Te quidem, remedii id
genus ut usurpes minimè opus habere, juramento
quinquagenario contendere paratus
sum. Aliud nempe de te, qui medicus audio,
atque hac in re ex artis præscripto judicare
quidpiam aut possim, aut debeam, non falsus
conjectator pridem præsumpsi. Aliud modo
testatur nuptæ novellæ et musteæ uterum
recenter verminans, testis omni exceptione
major, et cui fides meritò arbitranda, cui felicem
etiam justo tempore λύσιν Deum poscimus.
Ut cum aliis idem communices remedium,
si qui sint, qui opus habeant difflagellatore,
Qui validè intorto verbere terga secet,
nullos vetabo. Ἀφθόνους esse oportet non
Μουσῶν tantum θύρας quod vulgò dici solet,
sed ἰατρῶν maximè.
Invidentiæ enim crimen, ut Scribonius
Largus aït in Epistolâ ad C. Julium Callistum,
cum omnibus invisum esse debeat, tum
præcipuè Medicis : in quibus nisi plenus misericordiæ
et humanitatis sit animus, secundum
ipsius professionis voluntatem, omnibus
Diis et hominibus invisi esse debent.
Ego tamen in tui saltim gratiam, ὦ φίλον
κάρα, cum ita volueris, animi mei sententiam
liberius paullò tibi explicare volui. Tu boni
qualia consule, et me tuum porrò ama,
quod facis, jocisque innoxiis, qui in seria
tamen ducunt ; veniam impertire et bene
vale.
Lubecæ, Kal. sext. anno 1639.